Theologia - Hittudományi Folyóirat 11. (1944)

Bánk József: A káptalani dignitas fogalma

384 INHALTSANGABE — RÉSUMÉ nationem dignitatis claram perspicuamque redderent, sed tentamina fere incassa evaserunt. Sic variae opiniones prodierunt. Prima opinio dicit : digni­tatem esse praeeminentiam cum cura, personatum vero sine cura. (Abbas Antiquus), Altera opinio : dignitas dicitur quaedam praeeminentia in gradu et in lata significatione comprehendit etiam personatum (Archidiaconus). Iuxta tertiam opinionem (Guil. de Monte Lauduno) iura inter dignitatem, personatum et officium non constituere aliquem gradum et licet nominp sint diversa unam tamen rem significare. Diversitas enim nominum introducta est et diverso modo loquendi et diversis consuetudinibus ecclesiarum. Quarta opinio : dignitas se habet ad personatum et officium tamquam genus ad species. Sed hoc verum uti patet non est, secus omne officium dignitas esset, quod admitti haud potest. Difficillimum est definire dignitatem in iure, quia persaepe a fundatorum voluntate et iure particulari, haud raro a consuetudine dependebat in loco concreto quale officium sit pro dignitate habendum. Iuxta eximium canonistam Barbosa habere dignitatem est habere jurisdictionem etiam in modicis causis, personatus vero est quaedam prae­rogativa in ecclesia ut puta honorabiliorem locum habere in choro etc. Saeculo elapso dignitatis fere unicum critérium habebatur : iurisdictio (Van Espen, Schmalzgrueber, Reiffenstuel, Ferraris etc.). Cum vero in capitulis nemo iam iurisdictionem proprie dictam habere censebatur, paulatim ad dignitatem pertinuit quodlibet officium cui olim saltem adnexa fuerit quaedam iurisdictio (archidiaconus, archipresbyter) vel quod dignitas a statuto vel consuetudine tenebatur (Bouix). Et sic sensim sine sensu omne discrimen inter dignitatem et personatum disparuit. A dignitate definienda etiam Codex abstinuit. Cum autem neque verbum «personatus» in Codice amplius retineatur, nota specifica dignitatis capitularis in mera praecedentia haud minus recte a pluribus consideratur. Ergo sequens definitio nobis idonea videtur : «dignitas est stallum quoddam in Capitulo cui sive ex jundatione, sive ex consuetudine, vel ex erectione papali vel ex statuto capitulari stabiliter adnexa est quaedam praecedentia». Duae ergo requiruntur et sufficiunt conditiones ad dignitatem constituendam : prae­cedentia quaedam et quidem stabiliter stallo adnexa. Diversitas praebendarum hac in re nihil refert. II. In altero capite agitur de dignitatum origine deque earum variis appellationibus et collatione. Nomen dignitatum, in quolibet Capitulo est aliud, numerus vero earum diversissimus, ita ut plane impossibile sit elenchum dignitatum conficere. In Hungáriáé Capitulis saltem quattuor sunt dignitates et quidem : Praepositus maior, Canonicus Lector, Cantor et Custos, qui columnares quoque vocantur. Sed episcopi Hungáriáé attentis peculiaribus rerum adiunctis a. 1930 a S. Sede obtinuerunt facultatem tres dignitates Lectoris, Cantoris et Custodis libere conferendi.

Next

/
Thumbnails
Contents