Theologia - Hittudományi Folyóirat 6. (1939)

Kniewald Károly: A Pray-kódex miserendje

26 KNIEWALD KÁROLY Alia Ante communionem. Fili dei uiui inmensam clemenciam tuam humili deuocione deposco, ut non irascaris mihi indigno famulo tuo, quod inmundo corde et corpore et mente in domum tuam intraui, et ad sacrum corpus preciosumque sanguinem tuum sumendo accedere pre- sumo. Sed recordare obsecro, quia mulierem sanguinis fluxum pacientem a tactu gloriosarum fimbrium uestimentorum tuorum non prohibuisti, illam quoque peccatricem ac penitentem a sanctorum tuorum pedum osculo non spreuisti. Ergo ne me domine ihu xpe pro innumerabilibus sceleribus meis a communione tanti mysterij uelut inmundum ac pecca­torem repellas, sed penitenciam tibi agere dignam, fontemque lacri­marum habere concedas, ut in sindone munda, id est in mundo corde, non ad iudicium, sed pura consciencia ad remedium anime, et remis­sionem omnium peccatorum, te miserante percipere pijssime deus. Alia. Dominator omnium domine, qui das tuis fidelibus beatam spem et eternam uitam concede, ut fiat hoc misterium sancti corporis et sanguinis tui mihi in sanctificacionem, ut eternam merear perfrui beatitudinem. P. eundem dnm. nrm. ihm. filium tuum, qui est panis uite eterne : qui descendit de celo et dat uitam mundo. Ipsum panem celestem et sanctum sanguinem accipio, et nomen salutis eterne inuoco. Qui uiuit et regnat cum patre in unitate spiritus sancti. Post Communionem. Oratio. Sacrum corpus tuum domine ihu xpe, quod tua gratia tribuente percepi, et sanctus calix tuus, quem potaui semper adhereant in anima mea, et in sensibus meis, et presta, ut non remaneat in me ulla peccati macula, neque in anima mea, neque in sensibus meis, neque in corpore meo, ubi sancta et pura intrauerunt sacramenta. Per te ihu xpe. Alia. Sancta Maria genitrix domini nostri ihu xpi, semper uirgo gloriosa, per te uenit ad nos salus, per te redempcio nostra, tu templum dei uiui, te elegit dominus ex filiabus israel in salutem populi sui. dominus magna qui potens est et sanctum nomen eius, et ego miser peccator et fragilis amisi uirginitatem meam preuaricator legis factus sum in omni­bus. Adiuua me domina sancta MARIA una cum omnibus sanctis, ut habeam emendacionem per hoc sacrum corpus et sanguinem ihu xpi domini nostri, quod suscepi ego indignus de uniuersis peccatis meis, ut possim consequi misericordiam domini, et ueniam merear consequi omnium peccatorum meorum accipere, qui dominus pro peccatoribus uenit in hunc mundum, ut saluos faceret qui perierant. Ipso adiuuante qui in unitate perfecta uiuit et regnat deus Per omnia secula seculorum. Arnen. Következik egy Confiteor, melyet tán a szövegíró kéz később írt hozzá (a 7.1. 3. jegyzetben közöljük) ; majd egy Alcuin-féle ájtatosság imádságait írta fel egy másik kéz a szenvedés óráira. Az imádságok a szenvedő Megváltóhoz szólnak. A keresztes hadak idejére jól illenek ezek a könyörgések, midőn a keresztnek és Krisztus szenvedésének tisztelete emelkedett.

Next

/
Thumbnails
Contents