Dertsik János: Paralella linguae Aramaicae seu Chaldaicae et Syriacae institutio (Pestini, 1835) - K.960
► t Praefatio. Aramaica seu Chaldaica et Syriaca lingua etsi suis sororibus, Hebraicae et Arabicae eo intuitu cedere cogatur, quod Hebraica originalis sit librorum V. F. proto-canonicorum lingua, Arabica vero in se ditissima in ore numerosis- * simorum populoj-um ut vernacula hodieque latissime persona, eo tamen intuitu, quod propria fuerit Saluatori nostro his in terris agenti i et discipulis'suis'primani Euangelii lucem spargentibus, easdem dignitate longe superat. Et cum Arabica plurimum conducat ad usum sermonis Hebraici securius eruendum, adeo- que in V. F. commoda potissima praestet, conducit Aramaica ad genium et indolem N. F. penitius pernoscendum; etsi enim libri, ab Apostolis et discipulis Christi exarati, in lingua panium granea originarie prostent, grac- cis tamen vocibus et sententiis cogitandi et se exprimendi ratio aramaica subest, nec quidquam perity linguae hujus pronius et facilius, quam graecis N. F. substituere Chaldaica vel Syriaca, unde patulum fit, quare versio Syriaca N. T. Pheschito dicta, alioquin in usu uti critico ita exegetico maximi momenti, jam cum initio Seculi II., si non cum fine I. adornata fuerit. Sed praebet lingua Aramaica Hebraicae quoque bene multa commoda, philologis sacris frequentatissima. Haud mirum