Ranolder János: Sermones sacri auditoribus suis oblati (Pestini, 1842) - 90.209

/ ÍX Lectores reliquos , ad quorum forte ma­nus perveniet libellus, rogatos velim, ut aequos se praebeant indices ; id quod eo fi­dentius spero, quo verius , etiam hac vice, utique prodesse unice, quantum desuper da­tum esset, neque aliud cupiveram. Assentior quippe illi Tullio christiano (jsic Lactantium appellat S. Hieronymus) ita de Opif. Dei C. 20. loquenti: ,,Quods i vita est optanda sa­epienti, profecto nullam aliam ob causam „vivere optaverim, quam ut aliquid efficiam , „quod vita dignum sit, et quod utilitatem te­rgentibus, etsi non ad eloquentiam quia [te- „nuis in nobis facimdiae rivus est, ad viven­tium tamen adferat, quod est maxime ne- „cessarium. Quo profecto , satis me vixisse j,arbitrabor et officium hominis imple sse, si „labor meus vel aliquos homines, ab erron­ibus liberatos , ad iter coeleste direxerit.<( Porro , ut scopi rationem reddere pro­sequar , — quum ex eo tempore, quo prae­sentes sermones habiti sunt, in templo II. S. Universitatis patrio idiomate ad concionem dicatur: volui una libellum hunc qualequale esse monimentum illius, qua?tdo sacri sermo­nes academici latina lingva desierint, hungu- rica vero coeperint proponi.

Next

/
Thumbnails
Contents