Ranolder János: Sermones sacri auditoribus suis oblati (Pestini, 1842) - 90.209

50 Ast novimus, monitum apertum adeo et penetrans displicere. Veritas nempe in abstracto tantum placet, ast corrigens, aut exprobrans veritas odium parit. Quod en ! scribae illi facto probarunt; dum primo quidem contumelia occur­rerent Jesu: f)nonne, inquientes, bene dicimus nos, quia Samaritanus cstu;il ac si nempe more Samaritanorum, veram religionem idolola­triae copulantium, et Salvator, mala bonis, falsa veris misceret; tum vero, Eum daemonium ha­bere, adeoque ceu obsessum absona proferre criminati, tandem, quae talibus ponderosissima suppetunt argumenta, lapides levabant, in Eum iaciendos. • Si iamvero hodie quis paullo attentius cir­cumspicere, et rem non fors velare, sed, prout est, candide profiteri volet, fatebitur sane, quan­tum ad mentis et animi culturam attinet, sa­pienti — veraci illi — perfecto item ac sancto Magistio divino et nunc adhuc pari ratione oc­curri. Etsi enim , externa si spectes, non crasse adeo ei obstrepatur, attamen, dum e dictis eius, quasi non cuncta ex eodem fonte divino proflue­rent , et non eadem auctoritate cuncta firmata essent, alia quidem gratiose acceptantur, alia vero repudiantur, — dum e praeceptis eius, si quaedam observentur, plura negliguntur: nonne

Next

/
Thumbnails
Contents