Ranolder János: Sermones sacri auditoribus suis oblati (Pestini, 1842) - 90.209

48 Mirabile sane: apertae veritati reluctari; sed quod quaestio haec mirum continet, ipse Sal­vator mox explicat dicens: ,,qui ex Deo est, verbum Dei audit, propter ea vos tton audi­tis , quia ex Deo tton estis}1 — Qui nempe Dei spiritu aguntur , et morentur , Dei filii sunt, ait Scriptura; qui vero, quae Dei sunt, non audiunt, iis non intendunt, ea neque cre­dentes amplectuntur , nec obedientes custodiunt et explent, vel hoc satis innuunt, se non Dei spiritu agi, sed aliis motivis — vinculis religa-* tam habere voluntatem. Et revera, cuius spiritus legisperiti et pharisaei erant, qui verbum Dei audire, et amplecti respuebant? Invidia, odio, superbia inflati, non Dei, et veritatis, et virtu­tis erant studiosi, sed se nonnisi et sua quaere­bant in omnibus. Et, qui hac, quam nos vivi­mus, aetate, doctrinam evangelicam fastidiunt, cuius, quaeso , spiritus sunt ? Vestram hac vice Auditores vere Christiani ! appello sententiam, vos ipsi respondete, aut certe ipsa respondebit experientia, „ex fructibus enim eorum co­gnoscetis eos /“ profecto, qui Deum, a quo solo cuncta sperare potest, non inquirit, non veretur, aut quem plane taedet fors Dei, — hominem, quem omnem aequalem sibi errando putat, quomodo aequus suspiceret , aut amice

Next

/
Thumbnails
Contents