Ranolder János: Sermones sacri auditoribus suis oblati (Pestini, 1842) - 90.209

»onivu i v. QlAimU^^IHAL „Quis ex vobis arguet me de peccato ? Si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi^1 Joan. 8, 47. Duae potissimum voces sunt, quae hodie in multorum ore versantur saepissime, et merito, sublimiorem enim hominis dignitatem notant; cul­tura et illuminatio, — hae illae sunt. Cultura cor hominis respicit et voluntatem, omnemque se gerendi rationem moralem ; illuminatio vero ad spiritum — intellectum attinet et cognitionum incrementum ac claritatem. Ambae arcto iun- guntur nexu, et non facile altera citra alteram consistere quiverit. Si iam eos quis vel obiter spectet, quos in hodierno Evangelio adversus Salvatorem acerbe adeo litigasse legimus, profecto nec illuminatae nec cultae mentis vestigia advertet in illis ulla. Nam sapientiam eius eminentem parvi pendunt, contumeliis, calumniis nonnisi et probris contra

Next

/
Thumbnails
Contents