Ranolder János: Sermones sacri auditoribus suis oblati (Pestini, 1842) - 90.209

40 ra, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me. Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi. Si au­tem facio: et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis, quia Pater in me est, et ego in Patre. Ego et Pater unum sumus/' Joann. 10, 25 30. 37. 38. — Unum, alioquin non animo tantum et voluntate sancta, sed natura ct potentia prorsus divina , quam appellans dixit: „quae Pater fa­cit, et ego fac io.“ Joann. 5, 19. Potentia er­go ac essentia spectata dixit: „ego et Pater unum sumus/1 — Sed et ea audite AA ! quae eapropter Salvator adversus incredulos adiecit: „Si non venissem , aiebat, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem ex­cusationem non habent de peccato suof Item» „Si opera ?ion fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt et oderunt me et Patrem meum/l Joann. 15, 22. 24. — Ast haec non de vobis AA! utinam de nullo vestrum sonent, non! nam ecce nec inimici quidem infensissimi mirabilia Jesu facta negare quiverant, etsi „du­ra cervice et incircumcisis cordibus Spiritui sancto resisterent/1 Act. 7, 51. — Sic dum de I.azaro, per Jesnm a mortuis resuscitato, fama

Next

/
Thumbnails
Contents