Ranolder János: Sermones sacri auditoribus suis oblati (Pestini, 1842) - 90.209
24 íerisque scriptis Apostolicis; sed etiam in Mosis , Prophetarum, aliorumque Hagiographorum antiquiorum libris nobis propositum venerabundi suspicimus, — imo Vetus Foedus initium, et fundamentum exhibet beneficae oeconomiae divinae in Novo Foedere completae: ibi ordiar; ac hodierno sermone divinitatem doctrinae Veteris Foederis evincam, idque argumentis, quo fieri potest clarioribus, adeoque historicis. Deus! adesto auxilio tuo desuper! — vos favete! Doctrinam Veteris Foederis omnino Dei verbum esse, seu divinae originis et auctoritatis, triplici argumentorum genere evincere contendam, quorum primum a doctrinae illius puritate, et sublimitate, alterum a miraculis, tertium a vaticiniis ad illam commendandam divinitus editis, depromere iuvat. Et Quod ad primum quidem attinet : haud nc- cessc arbitror, ut, puram et sublimem Veteris Foederis doctrinae indolem vobis operosius commonstrare pergam. alioquin enim probe compertum habetis, prima omnis sanae philosophiae, omnisque sanae religionis principia iam in ipso creationis fragmento vetustissimo proponi, dum rerum omnium orig-o, modo, rationi maxime