Ranolder János: Sermones sacri auditoribus suis oblati (Pestini, 1842) - 90.209
21 que vobis praeeuntibus publico lene parati erunt, ubi compertum et persuasum habebunt merito > sacram vobis esse religionem et virtutem, — principia Christianismi non. in ore tantum vestro resonare, sed ex actibus quoque cunctis, omni- que vita vestra indubie relucere, — vos ipsos ibi quoque legem sancte observare, ubi eam fors impune violare possetis, — vos, quideunque demum agendum aggressuros, nuspiam anxie quaerere: quid mundus dicet? sed gressus cunctos ad unam legis sanctissimae et conscientiae normam exigere perpetuo! — En AA! quantum, dummodo serio velitis , vobis vestrisque omnibus praestare ac prodesse valeatis! Itaque ,, Fratres mei charissimi / si qua consolatio in Christo , si quod solatium cha- ritatis, si qua societas spiritus , si qua viscera miserationis, implete gaudium meum“ gaudium bonorum omnium ut nuspiam laetas has spes fallere, nuspiam exspectationem hanc iustam fraudare velitis, quam Princeps Augustissimus Optimus, quam patria chara de vobis fovet, alioquin iure et merito. ,,State ergo in nomino Charissimi! iterum dico, estote fortes in nomino! — Et, ut fides vestra sic revera firmetur, et char itas vere Christiana augeatur in vobis adesto et corpore et spiritu sacris