Ranolder János: Sermones sacri auditoribus suis oblati (Pestini, 1842) - 90.209

12 Evangelium Christi. Et hoc confidens spero, quoniam, qui per ministros suos, quibus bene­dicere et digna clemens tribuere velit, coepit in voltis opus (tonum, me iamnunc ministrante, perficiet (quoque illud usque in diem illum, rationis olim reddendaeCeterum magnopere de obtenta provincia laetor, vos, qui in spes pa­triae ilores succrescitis, sana religionis ac mo­rum praecepta docendi, et vigilias viresque meas vestrae omnium, sicque communi saluti sacrandi. Nam Deus mihi testis est, quantopere salus vestra cordi mihi sit et curae quam maximae; quare cum Doctore gentium hoc unum fere oro, „ut fides vestra firmetur, ut char itas vestra, vere Christiana, mugis semper ac magis abundet, ut modestia — vicaria haec virtutum omnium — modestia vestra nota sit omnibus hominibus, ut, quaecunque sunt veru, quae­cunque pudica , quaecunque insta , quaecunque sancta , nonnisi haec cogitetis , quo sic, hic quidem pax Dei — quam mundus dare non pot­est — custodiat corda vestra, ibi autem in illo die quondam fructibus virtutis repleti com- pareatis, perpetuam una mecum recepturi iu- stiliae coronam !u — Sed et meminisse vos volo Fratres! sicut et S. Paulus olim suos , „(quoniam multi ambu-

Next

/
Thumbnails
Contents