Romanus, (a Sancto Venantio): Miracula domini nostri Jesu Christi ex quatvor evangelistis ratione temporum et successiva annorum serie collecta (Jaurini (Győr), 1821) - 90.191

2Ő Math. 17. v. 27. Luc. 17. j 2. et seq. Loan. g. V. II. Luc. 12. v. ii. Luc. i^.v. Importanis Capharnaitis solvit Tributum . Quod pro illo a Petro fuit postulatum. Vade Petre , accipe ex Pisce Staterem, Ne scandalisemus, et caussemus Furorem. Pergens Jerusalem transit per Samariam In Castello quandam' salutans Familiam. Accurrunt ad Castellum bis quinque leprosi Expectantes Dominum Fide animosi. Exeuntem obsecrant: Miserere nostri! Ite ad sacerdotes, Misereor vestri. Credentes obediunt; mundantur eundo: Unus ex decem grates egit redeundo. Ante Pedes Jesu cadens Samaritanus Deum collaudat non habens aliud Munus. Exemplo nos docet, ut grati maneamus, Et debitas Gratias Deo rependamus. Adulteram in Templo liberat a Letho , Inclinatam Foeminam sanat in sabbatho Quae per decem, et octo Annos passa Est verbo Christi a diro Morbo dimissa. Intrat in Domum Principis Pharisreorum Volens Sabbatho edere Panem eorum. Si licet, interrogat, Sabbatho curare? Sed interrogati nil volunt respondere.

Next

/
Thumbnails
Contents