Romanus, (a Sancto Venantio): Miracula domini nostri Jesu Christi ex quatvor evangelistis ratione temporum et successiva annorum serie collecta (Jaurini (Győr), 1821) - 90.191

í? Vocat utrumque quaerens: an possint credere, Lumen Oculorum posse illis reddere ? Credimus Fili David ! Te pofse facere , Ab oculis nostris Tenebras depellere. Juxta Vestram Fidem vos credentes habete, Oculisque tactis Lumen Coeli videte! Quod Beneficium prohibet propalare : Docens suos vanam Gloriam non aucupare. Dein ferunt daemoniacum , et ipsum mutum', Ab invito Hospite dire cruciatum. Daemone abacto laetus Lingva diserta Decantat in Dei Laudem carmina certa. Conclamant Turbae stupentes huncChristiActum, In Israel nunquam vidimus tale Factum! Jesus haec mira in primo patravit Anno, Quo evangelizavit Generi humano. Majora, quae Jesus fecit Anno secundo, Utinam par essem eadem recensendo Nam sunt singula singulariter miranda , Et reverenter ab omnibus adoranda. Ascendit Jerusalem pro Festo cadente, Murmur Pharisaeorum vitare volente Jacet Paralyticus miser ad Piscinam, Triginta octo Annis quaerens Medicinam. Ibid, v.2,2 / Jodn-5. v. i. et seq. a

Next

/
Thumbnails
Contents