Romanus, (a Sancto Venantio): Miracula domini nostri Jesu Christi ex quatvor evangelistis ratione temporum et successiva annorum serie collecta (Jaurini (Győr), 1821) - 90.191

Cives audita Strage ex ore Pastorum, Orant, ut exeat a Finibus eorum. Sic peccantes a se Curatorem repellunt, Et Salvatorem Animas habere nolunt. Transfretans in Regionem suorum, Mulierem sanat in Medio eorum. Duodecim Annis Profluvium patiens, Et omnia sua in Medicos expendens. Pessime valens Jesum audit advenire , Ab ipso sperans Sanitatem invenire, Tangit Vestem, quse tanto Morbo laboravit, Hanc Tactus Christi Vestis, et Fides sanavit. Quis Vestem attigerit? sciendo inquirit, Petrus a Turbis illum opprimi asserit; Ast infirma se tetigifse confitetur, Quam credentem Jesus sanatam profitetur. Ante Fores Domus Plebis Copia septum, Paralyticum Fratres demmittunt per Tectum. Confidenti Filio dimmittit peccata, Quod Fides in Jesum effecit radicata. Dum prius infirmo confert salutem Mentis, Hnec verba, exponit, non esse blasphemantis. Ut sciatis me habere hanc Potestatem , Verbis, surge: vade: do aegro sanitatem. i5 Ibid. 3f. Math. 9. V. 2\. Math. 9. v. 21. Ibid.v. 22. Math. 9. v. 2. Ibid. v. 6. et seq.

Next

/
Thumbnails
Contents