Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

fuisset, ut hunc canonem proferrent, hoe face­re nesciverint. Leo M. quoque Episcopis Clialce- doriensis Concilii allegantibus liocce statutum, negavit contineri in Actis istius Constantinopoli- tani Concilii. Tlieodoretus aeque memorans, et recensens statuta hujus Concilii, nullam mentio­nem fecit istius statuti. Nonnisi ambitio NatoJii, quaerens quidpiam, in quo se fundaret, fabrica­ta est hunc canonem arte veteratoria. Hoc Con­cilium , utpote constans ex solis Episcopis Orien­tis absque legatis etiam Romani Pontificis, eva­sit oecumenicum per solam confirmationem illius a Damaso Papa , quemadmodum ipse Photius etiam confitetur, pag. 5a8. 79. Theodosius Imp. edictum dede­rat, adversum haereticos, ut omnes Nicaenam fidem profiterentur; atque iis Ecclesiae traderen­tur, qui Constantinopoli communicarent, cum Ne- ctario , in 'Aegypto cum Episcopo 'Alexandriae, in Orientis autem provinciis cum Diodoro Episcopo Tarsi. Hinc JBasnagius conclusionem fecit, ex lege Theodosii luce clarius esse , Romanum Pontificem centrum communionis existimatum non fuisse. Romanum Pontificem esse centrum communionis neque modo existimant Protestan­ten, semperque tales erant, qui ea, quae sentit, et docet Ecclesia , credere noluerint. Jamne Ae­ro hinc valebit conclusio, adversum ista? Etiam­si Theodosius sensisset, de Ecclesia Romana, quod non sit centrum communionis, ideone jam hoc certum esse deberet? Non sensit autem sic, qui statim initio sui Imperii edictum fecerat, ut omnes populi sui Imperii eam Religionem teneant, quam Petrus Apostolorum Princeps Romanis ab initio tradidit, quae ex eo appareat, quod hodieque ibi 7 * con­Ab an. 1. Aer. dir. usque ad Sec. IV. 15g

Next

/
Thumbnails
Contents