Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
96 Epitome Part. I. ti anus filius cum Valentiniano fratre annos quatuor nato successerat patri, ad quem Valente sublato Orientis quoque Imperium devenerat. Hic e vestigio libertatem Ecclesiae in Oriente restituit, et Episcopos Sedibus suis expulsos revocavit. Auo- moeis, qui sub Valente grassabantur, conventicula etiam interdixit, itemque Manichaeis, etPho- tinianis. Horum alterorum auctor erat Pho tinus Episcopus Sirmiensis, docens, unam esse tantum Dei personam, et Christum nonnisi hominem. Jam annis quadraginta orba Episcopo Catholico erat Con stanti n opolis, neque uspiam magis, quam hic prostrata erat Religio. S. Basilium, aliosque Episcopos cura incesserat instaurandae isthic Religionis. Quamobrem hi S. Gregorium Naz. permoverunt, ut istum susciperet laborem. Presbyter erat factus a patre suo Gregorio Episcopo Nazianzeno, a Basilio autem Caesareensi Episcopus ordinatus ad Episcopatum Sasimorum, quem novum erexerat, sed quem numquam adiit ob turbas istius Episcopatus novi enatas. Gratianus cum Valentinianus ejus frater impar ob aetatem rebus gerendis esset, Theodosium in consortium Imperii assumpsit, Orientemque ei tradidit. Nondum Constantinopolim pervenerat, jam Thessalonica edictum fecit, quo declaravit, velle se, ut omnes divinam Trinitatem aequali honore colant, et qui aliter sentirent, haeretici dicerentur, poenas etiam istis comminatus. Demophilum quoque Episcopum Arianum Con- stantinopoli expulit, et Ecclesias omnes Catholicis tradidit. Sy nodum postea idem Theodosius Constantinopolim convocavit eum in finem, ut Fides Nicaena , tantopere ab haereticis impugnata , sta-