Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
Ab an. I. Aer. Chr, usque ad Sec. TV. 15 7 pertraxissent sententiam, gloriabantur. Hoc concilium, tametsi Episcoporum solius Occidentis, poterat adnumerari Conciliis generalibus , quemadmodum etiam Constantinopolitanum I, quamvis et ipsum actum ab Episcopis solius Orientis , si non depravatum fuisset. De lioc a Damaso Papa ad Episcopos sic scriptum est: Numerus Episcoporum , qui erant Arimini in unum congregati, praejudicii vim habere non debet, praesertim cum formula illa composita sit, neque Episcopo Romano, cujus sententia prae ceteris omnibus exspectanda erat, neque Vincentio , qui tot annis Episcopatum integre gesserat, neque aliis eisdem consentientibus. Concilium, quod Seleuci a e habitum est, constitit ex Episcopis 160. e quibus Semia- riani erant io5, Anomoei 4o, Catholici i5. Actum autem est meris certaminibus Semiaria- norum cum Anomoeis , Catholicis ob paucitatem suam nihil agere valentibus , et dum illi inter se digladiarentur , et impia , atque sacrilega lingva de Christo disputarent, aures etiam suas obturantibus. Tam Semiariani, quam Anomoei miserant deinde legatos ad Imperatorem. Is uti;os- que adegit ad subscribendum eidem formulae, cui assensi sunt incaute Episcopi Ariminenses. Hoc pacto credebat se perfecisse omnium consensionem in unius, ejusdemque Arianismi professionem. Eamdem hanc formulam misit Constantius ad omnes Imperii provincias ejusdem per Episcopos omnes subscriptionis causa. Omnes tum Ecclesias ubique ejusmodi persecutio occupavit, cujusmodi erat sub ethnicis Imperatoribus. Anno 35q. acta erant illa concilia. Anno 36i. Constantius vita functus est: cum ejus morte tem-