Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

82 Epitome Part. 1. sius Mediolanensis tunc deportati in Orientem ad exilium sunt. Ab Sy r ian o , qrii exercitui in Aegypto praeerat, dum is acceptis mandatis de Episcopis Orthodoxis pellendis rem exequi Ale- xandriae adgressus esset, quia nihil nominatim de Athanasio erat in mandatis Syriano datis , ei vero securitatem spoponderat Imperator, etiam jure jurando firmatam, Clerus , et populus pe­tierat saltem aliquam dilationem, donec de Im­peratoris voluntate accuratius constitisset. Is au­tem , quamvis juratam fidem dedisset de servan­dis istis induciis, deinde de improviso noctu Ec­clesiam S. Theonae , Athanasio, et populo sacras vigilias in ea agente, invadit more hostili. Ita­que alii gladiis caeduntur, alii facto impetu ad casum propelluntur, et pedibus conculcantur. Sanctuarium erat obsessum a militibus ad com­prehendendum Athanasium. A Clericis, et mo­nachis per medios milites eductus est non sine quadam specie prodigii. Duobus tunc juvenibus, quorum alter in Episcopi cathedra se collocave­rat cum petulantia, alter cum fronde naribus ad­mota more Gentilium Ecclesiam intraverat, casus nimium tristis evenit ultore Deo. Georgius an­tea porcinae carnis procurator pro militia rudissi­mus, et atidacissimus ordinatus ab Arianis, et positus in locum Athanasii Episcopus. Cumque Orthodoxi ejus communionem fugientes derelictis Ecclesiis ad campos se recepissent, in istos saevi­tum est etiam crudelissime. Athanasius ad soli­tudinem se abdidit, et in ea latuit septem annis usque ad mortem Constantii. Constantius cum Episcopos alios tentasset in­ducere per alios ad communionem cum Arianis, et renuentes in exilium egisset j erga L i be r i um Pa-

Next

/
Thumbnails
Contents