Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

in YÍta superstites. Epistolae missae sunt e Syno­do ad Ecclesiam Alexandrinam, ad omnes Epi­scopos, ad Imperatores, et ad Julium Papam. In hac sic loquuntur Patres Concilii: Hoc enim optimum, et valde congruentissimum esse vide­bitur , si ad Caput, id est , ad Petri Apostoli Sedem de singulis quibuscunque provinciis Do­mini referant Sacerdotes. In concilio, seu po­tius conciliabulo Antiocheno, (supra $. 64.) Ca­nonem condiderunt Áriam, vi cujus Afhanasium, velut illegitime repetentem Episcopatum, iterum exturbaverant. Adversum hoc egisse Arianos, quod egerunt, judicatum, fuit etiam in Concilio Sardicensi. In Collectionibus Conciliorum vulgo poni solent Canones viginti, velut in hoc Con­cilio Sardicensi constituti. Quorum vero Cano­num nulla iit mentio in epistola a Synodo' mis­sa ad Julium Papam, tametsi appareat, Patres istius Concilii voluisse referre omnia, quae acta in eo sint. Inter hos Canones quoad ordinem tertius iste est: Quod si aliquis Episcopus judi­catus fuerit in aliqua causa, et putat, se bo­nam causam habere, ut iterum judicium reno­vetur , si vobis placet, S. Petri Apostoli memo­riam honoremus, ut scribatur ab his, qui cau- sarn examinarunt, Julio Romano Pontifici, et si judicaverit, renovandum esse judicium, reno­vetur , et det judices. Si autem probaverit, ta­lem causam esse, ut non refricentur ea, quce acta sunt, quce decreverit, confirmata erunt„ Hunc vero Canonem Julius Papa allegaverat an­te Sardicense Concilium adversum id, quod actum ab Eusebianis in Athanasium est. Luce igitur clarius est, esse hunc conditum canonem Ah an. L Aer. Chr. usq. ad Sec. IV. 7 g

Next

/
Thumbnails
Contents