Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

Ab an. I. Aer. Chr. usque ad Sec. IV, 6g ctum etiam nunc, Osiusque reversus esset ad Im­peratorem ; is convocavit Episcopos ad Conci­lium. Unde intelligi potest, et hoc sibi Osium habuisse commissum a Silvestro, ut fieret Conci­lium/et ad ejusdem Osii petitionem illius etiam fa­ctam esse convocationem per Constantinum. In Sy­nodo generali sexta Constantinopolitana sic accla­matum est Constantino Pogonato : Arius divisor, et partitor Trinitatis insurgebat, et continuo Con­stantinus semper Augustus , et Silvester lauda­bilis magnam, atque insignem in Nicaea syno­dum congregabant. Protesiantium alii volunt Constantinum Imp. praesedisse Nicaeno Concilio. At vero Euse­bius docet, Constantinum postquam salutatus fuisset, atque ipse etiam sermonem ad Episcopos habuisset, deinceps autem Concilii Prcesidibus (toÍV tou <juvZ$x sermonem concessisse : alii Alexandrum Episc. Alexand. alii Eustachium Episc. Antioch, ponunt praesedisse Concilio, tantummo­do, ut hinc excludant Romanum Pontificem. At vero Gelasii sunt verba ista: Ipse etiam Osius ex Hispaniis, nominis, et famae celebritate insignis, qui Silvestri Episcopi antiquae Romae locum obti­nebat , una cum Romanis Presbyteris, Vitone, et Vincentio cum aliis multis in consessu illo ad­fuit. Subscripserunt deinde Actis Concilii primum. Osius, deinde Yitus, et Vincentius Presbyteri urbisRomae, ac nonnisi post hos Alexander Episc. Alexand. Eustachius Antiochenus, ceterique Epi­scopi. Nam profecto ii, qui cuicunque conven­tui praesident, primi etiam statutis Conventuum subscribunt. Co nfirma tum esse hoc Conci­lium a Romano Pontifice, docet Synodus Roma­na sub Felice III. Papa habita a. 485. Quin In­no-

Next

/
Thumbnails
Contents