Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

aut virgines eliguntur, aut vidui, aut cer­te post Sacerdotium in ce ternum pudici. Idem docet S. Epiphanias. Sextus Canon est: Anti­qua consuetudo servetur per Aegyptum, Li­byam , et Pentapolim, ita ut Alexandrinus Episcopus horum omnium habeat potestatem, quia et urbis Romae Episcopo parilis mos est. Similiter autem et äpud Antiochiam, ceteras- que provincias suis privilegia serventur Ecclesiis : qui vero ab anteriore sua parte mutilatus est, carens his verbis : Ecclesia Romana semper ha­buit Primatum. Per Arianos liaec facta muti latio est. In Concilio Florentino producta est epistola Liberii Papae, quae testabatur, S. AthanasiumRo­mam recurrisse pro authentico, et incorrupto codice Nicaeni Concilii. In hoc Canone potestas* quae Episcopo Alexandrino asseritur supra Aegjr- ptum, Libyam, et Pentapolim ex parili more Episcopi Romani, intelligitur Patriarchalis, qua­lem etiam Episcopus Romanus exercet supra Oc­cidentis omnes regiones, sed ita ut una etiam habeat Primatum in universam Ecclesiam , quod in hujus etiam Canonis anteriore parte positum fuit. Quod in hoc Canone est: Ut Alexandrinus Episcopus horum omnium habeat potestatem, quia et urbis Romae Episcopo parilis mos est, Rufinus vertit: Ut et ille (Alexandrinus Episco­pus) vel hic suburbicariarum Ecclesiarum solli­citudinem gerat. Hinc Basnagius, Blondellus, alii­que Protestantes argumentum duxerunt ad pro­bandam Romani Pontificis potestatem, idque etiam solummodo supra Ecclesias urbis Romae suburbicarias nonnisi talem, qualem habuerit Episcopus Alexandrinus supra Aegyptum, Liby­am, et Pentapolim, et quam ipsam potestatem tantummodo is assecutus sit per Concilium Ni­i * ese­Ab an. I. Aer. Chr. usque ad Sec. IV. 67

Next

/
Thumbnails
Contents