Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
tui Romano, eodem tempore simul etiam ignibus, et fulminibus e caelo evibratis in hostes, et ob quam causam legioni huic nomen Fulminatri- cis datura sit. Tunc eumdem Aurelium edicto suo cavisse , ne qua injuria fieret Christiano perhibet Tertullianus Apologet. Cap. 5. et Apollinaris , cujus supra mentio facta est apud Eusebium. Victoriam tali modo partam etiam Scriptores gentiles memorant, nisi quod suis diis eam tribuant, quin tamen desint etiam , et nominatim Dio Cassius apud Xiphilinum , qui fateantur, Christianorum precibus ad Deum fusis ipso etiam Aurelio, ut Deo supplicarent, petente, pluviam, unaque victoriam obtentam esse. *) Basnagiiis, aliique e Protestantibus ratiunculas tamen obmovent, sed jejunas , et frigidas. Non enim esse fidei consentaneum , exstitisse legionem aliquam e solis Christianis, et legionem, dictam fulmina tricem, exstitisse jam sub Augusto, deinde consequens fui sse , ut Aurelius fieret Christianus agnita Dei, quem Christiani colerent, virtute et potentia. Jam sub Trajano testante Plinio ea erat Christianorum multitudo; ut hi non tantum civitates, verum etiam vicos, et agros implerent. Quid igitur impediebat, ne ex his conscribi posset una integra legio? Et quia fulminatrix aliqua legio jam sub Augusto dicta est, anne idem nomen non poterat rursus dari huic Melitinae? Quod vero ad tertium attinet, Nabuchodonosor quoque dum tres socii Danielis illaesi mansissent in forAb an. I. Aer. CJir. usque ad Sec. IV. 21 #) Xiphilinus Patriarcha Constantinop. sec. 11. Dionis Cassii Historiam Romanam a Julio Caes. usque ad Alexandrum Sever, in epitomen redegit. Secundum hoc Institutionum harum Part. I. pag. l4i- debet etiam esse Di® apud Xiphilin.