Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

i8 Epitome Part„ 7. tamen habet in eadem Apologia i. eidem a Ro* manis statuam esse erectam, habentem inscri­ptionem Simoni Deo Sancto: qui vero deceptus sit, aliam statuam, habentem inscriptionem Se­moni Sanco Deo Fidio etc. cujus basis eruta Ro­mae est a. 1574. tribuendo statuae , quae Simoni mago statuta ab Romanis sit. Hoc vero solum­modo asseritur de Justino decepto, nullatenus probatur, idemque refellitur, S. Irenaei lib. 1. cont. I'iceres. cap. 23. et Tertulliani Apologet. cap. l5. testimonio, quo pariter perhibent, Simonem magum propter magicam Romae statua honora­tum esse. pag. 116. §. 12. Alteram in Christianos perse­cutionem excitat Domitianus a. Aer. Chr. g3. ea de causa , quod intellexisset. Christum ab Chri­stianis coli, cujus regnum esset super omnia re­gna, et quos proinde huic Regi addictos habe­ret exitiabiles Romano Imperio. In hac S. Joan­nes Apóst, in dolium ferventis olei missus Ro­mae , sed vegetior hinc exiens, quam fuerit ante, et deportatus in Patmon insulam, post Domitia­num interfectum rediit Ephesum. An Beatissi­ma Virgo S. Joannem abeuntem ex Judaea in alias orbis regiones ad praedicandum Evangelium secuta sit, et cum illo Ephesi habitaverit, nul­lum certum argumentum praesto est, imo cer­tius contrarium est. Eamdem Jerosoljmae obdor­mivisse, ac deinde una cum corpore assumptam esse in caelum Juvenalis Jerosoljmorum Episco­pus affirmavit Marciano Imp. teste Euthymio apud S. Damascenum Orat. 2. de Dormitione Deipa­rae. Rem eamdem refert idem Damascenus cum pleniore etiam rei , quomodo contigerit, expo­sitione, nec non S. Andreas Cretens. et S. Gre-

Next

/
Thumbnails
Contents