Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

A Sec. V. usque ad Sec. VIII. 167 Diaconum curaverat ordinandum, postea vero etiam interfecerat, atque etiam ut mutatione lo­ci vitaret speciem istius, quae ei identidem in somnio occurrerat propinantis sangvinem sibi ad bibendum, reliquit Constantinopolim et discessit in Occidentem, quo et sedem Imperii statuerat transferre. Romam cum venisset, inS.Petri, aliis— que Ecclesiis obtulerat pretiosa dona, sed etiam, quidquid aeris erat ad Urbis ornatum, abstulit. Syracusas in Siciliam deinde transiit, et tam enor­mibus tributis Italiam oppressit, talique cum acerbitate ista exegit, ut homines in desperatio­nem ipsius etiam vitae venerint: sed neque Eccle­siis pepercerit, quas exspoliavit rebus pretiosis omnibus. Anno quarto , postquam in Siciliam, habitatum venerat, Andreas, cujus patrem Troi­lus administrum habuit sceleris in Martino Papa capiendo, et Roma abducendo, illiusque cubi­cularius, situlam in balneo in ejus caput impegit eousque , donec halitum in eo superesse vidis­set. Syracusani quemdam Mizizium adegerunt deinde, ut se Imperatorem sineret dici. Quo au­dito Const an tinus filius Constantis, a patre jam Augustus creatus, protinus cum classe in Occidentem advolavit, sibique Imperium, occiso Mizizio, vindicavit. Is cum advertisset dissidium inter Ecclesias, istius tollendi causa scripsit ad Donum Romanum Pontificem, et petiit, ut legatos mitteret Constan­tinopolim concordiae inter Ecclesias constituendae causa. Dono prius mortuo, quam hae literae ad eum venissent, A g a t h o , qui Dono successit in Pontificatu, hoc deinde praestitit. Missi vero sunt habito prius concilio Episcopi tres, vice Episcoporum omnium Occidentis j Presbyteri The- . odo-

Next

/
Thumbnails
Contents