Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

Epitome Part. 1L SergiumHeraclius recurrit: qui concilio Episco­porum habito, non tantum ex sua, verum etiam istius concilii sententia, errorem, quo jam ipse captus erat, Heraclio propinavit, ille vero hau­sit. Cyrus quoque eumdem errorem, Sergio prae- eunte secutus, et ad Episcopatum Alexandrinum provectus pariter concilii, quod congregaverat) auctoritate stabilire studuit. Huic concilio cum affuisset Soph ronius professione monachus, obtestabatur Cyrum, ne rem istam pergeret vul­gare. Cum flectere non potuisset, ad Sergium Constantinopolim ivit, patrocinium quaesiturus doctrinae orthodoxae, nesciens, hunc ipsi Cyro etiam fuisse erroris ducem. Sophronius äd Episcopatum Jerosolymitanum evectus est. Cum ergo ejus auctoritas majus ha­bere pondus coepisset, nec dubitaret Sergius id, quo se opponeret, ad Romanum etiam Pontifi­cem ab eo facile perlatum iri, ut ipsum praeve­niret, et delationi, si facta esset, fidem auferret, literas, plenas fallaciae, ad Honorium I. Papam misit. In Actis Concilii oecumenici Constantino- politani Vl. duae positae sunt epistolae /fo­ci or ii ad Sergium. In earum altera probat, as­sertionem unius voluntatis in Christo, factam a Sergio: quia profecto a Divinitate assumpta sit nostra natura, non culpa; in altera dicit, non oportere nos unam vel cluas operationes de­finientes praedicare , sed pro una quam dicunt> oportet nos unum Operatorem Christum Domi­num in utrisque naturis veridice confiteri. In hanc sententiam Honorius etiam ponitur rescri­psisse Sophronio, dum is Acta Concilii a se ha­biti, in quo errorem Monolhelismi damnaverat ad Honorium misisset. Hae tamen Honorii epi­sto­162

Next

/
Thumbnails
Contents