Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
truS cum Joanne pergens ad templum hominem a nativitate claudum sanasset, tot rursus conversi sunt, ut ad quinquies mille credentium numerus increverit. Apostolis Sacerdotes, et Seniores Judaeorum poenas comminantur, si pergerent ulterius praedicare Evangelium. Jidem his neglectis minis, caeduntur. Diaconi septem ah Apostolis ordinantur. Ad ministrandum mensis hi instituti sunt. Mensae vero intelliguntur sacrae, ad quas Eucharistia consecrabatur, et fidelibus distribuebatur , dicente S. Ignatio M. Epist. ad Trallian. Neque enim ciborum, et potuum ministri sunt, sed Ecclesice Dei administratores. Penes eosdem Diaconos erat administratio facultatum Ecclesiae. Erant etiam Diaconissae jam primaevo tempore Ecclesiae, constitutae ad ministerium erga feminas , dum baptizarentur, et ad curam gerendam infirmorum, pag. 8qi 3. Judaei persecutionem excitant adversum Christi fideles. S. Stephanus Diaconus ab illis lapidatur. Alii praeter Apostolos Jerosolyma diffugientes spargunt ubique locorum, ad quae venerant , Evangelium usque Antiochiam. Saulus , dictus postea Paulus, convertitur. Philippus unus e Diaconis convertit Samaritanos. His Petrus, et Joannes Apostoli per manuum impositionem tribuunt Spiritum S. Iisdem Simon magus pecuniam offert, petitque, ut eamdern potestatem cum eo communicent. Idem Simon primus fit haeresiarcha, seipsum praedicans esse Sermonem Dei Aoy0» ©«oo, omnipotentem , et Helenam prostituti pudoris feminam suam primam intelligent i am , per quam omnia facta sint, etiam ipsi Angeli. Eodem fere tempore ApoU Epit.Pars I Ab a. I Aer. Chr. usq. ad Sec.IE. 15