Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

A Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. 83 rationem ullam habuit, cujus hoc fuit: Non ille justus est , qui multum opératur, sed qui sine opere multum credit in Christum. Tom. i. Oper. Luth. edit. Wittemb. fol. 34. Sed neque alii ejus sectatores volunt, bona opera esse necessaria ad salutem aeternam obtinendam , solique fidei hanc tribuunt. Attamen non negant, quemadmodum , Antinomi, ea, quae legibus vetantur, esse pecca­ta , sed dicunt ista ei, qui credit in Christum, atque in hoc fiduciam suam collocat, non impu­tari. j. i5. De aliis sectis , quae ex Lutheranismo pullula­runt. Dum a. 1548. libellüs Interim fuisset editus a Carolo V. Imp. in comitiis Imperii Augustanis, de quo adhuc dicetur, adhibitis ad hoe negotium Theologis non tantum Catholicis , verum etiam Protestantibus , e quorum numero etiam Joan­nes Agricola fuit, sed nec iste libellus omnibus Protestantihus placuisset, et quoad hunc eorum sententiae concordes non fuissent, exortae sunt apud eos rursus sectae Ccesareorum , qui libello Interim se adhaerere profitebantur, Lipsicorum a Lipsia Misniae sic nuncupatorum , qui libellum Interim non aliter , quam a se transformatum eo modo, quo ipsi volebant, receperunt; Interimis- tarum, qui cum Lipsicis quadam ex parte con­senserunt, quadam ab his discreparunt. Erant vero Lutherani, etiam alii qui contenderent, pla­citis Lutheri esse omnimode adhaerendum , atque in nullo ab his recedendurh; alii ^ qui quaedam ex

Next

/
Thumbnails
Contents