Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
Maximilianus ivisset, ut coronaretur magno, et valido instructus exercitu, jam Gallus Genu ensibus domitis rediverat. At vero Yeneti se Maximi!iano opposuerunt , atque iter intercluserunt, etiam ex sola suspicione, quasi cum tanto exercitu, quo nihil opus esset, si tantum coronari vellet, venisset ad opprimendam totam Italiam. Imperator hac Venetorum temeritate gravissime offensus contra hos iniit foedus cum Galliae, et Hispaniae Rege Ferdinando , atque ipsum etiam Julium Papam ad hoc pertraxerat, ut illos insolentes sua potentia coecerent , atque ea, quae illi ex ipsorum terris occupaverant, recuperarent. Itaque Veneti undique bello appetebantur. Pontifex non tantum suum in eos armaverat militem , sed interdicto etiam Ecclesiastico ipsos subjecerat. Cui tamen Veneti non obtemperarunt, sed ad generale concilium appellarunt: cum autem molem belli non possent sustinere, nec conatus abstrahendi Maximilianum a foedere, quod contra ipsos erat initum, et Cameracense vocatum, ipsis successisset; gratiam Romani Pontificis, quaesiverunt, eamque invenerunt. Noluit hos opprimi Pontifex, qui contra Tureas in mari pro muro essent Italiae. Gallus jam ex Italia tenebat Mediolanum, et Genuam: cujus potentia ne nimium incresceret, aeque cavendum existimabat Pontifex. Eadem de causa etiam Helvetas abstraxit a Gallis, sibique adjunxit idem Pontifex quin et Ferdinandum Hispaniae Regem collato ei in regnum Neapolitanum , et Siciliae perpetuo jure , quod Rex Galliae aegerrime ferebat, utpote , qui jns hoc sibi vendicaret. Minae belli hinc primum jactae a Gallo in Pontificem, et Ferdinandum, dein-» de 6 Institut. Hist. _£ec7. Pars H.