Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

A Sec. XPI. usque ad Sec. XIX. 45 Etiam cetera fere omn ia gravamina habent pecu­niarum diversis titulis exactiones, quae vitio dan­tur Curiae Romanae, et Clero. Ilie libellus non habet diem, quo datus sit, appositum, nec no­men Ferdinandi, erui Comitiis praefuit nomine Caroli Caesaris, adseriptum. Dolgastus tom. i. ex­hibet hunc libellum. Hadriani VI. Pontificatus diuturnus non fuit, cujus anno secundo nondum completo jam mor­tuus est. Clemens VII. ei successit, antea Julius Cardinalis Mediceus, electus die lg. Novembris i525. Cum denuo subsequente anno Norimber- gae Conventus Principum Imperii institutus , at­que de hoc certior factus esset Pontifex a Ferdi- nando Archiduce, Caroli Caesaris vices gerente, is misit Laurentium de Compegis legatum suum. Cui Norimbergam venienti quamvis omnes fere Principes, atque ipse etiam Ferdinandus Archi- dux obviam ivissent, tamen ab eo petierunt, ne eo apparatu, quem alias Legati adhiberent, ur­bem vellet ingredi propter plebem Luther a nam, quae assiduis concionibus a suis praedicatoribus concitetur ad odium, et contemptum Papae, toti— usque Cleri, ftaque sine Cruce, sibi praelata, nec praeeunte Clero, solis Principibus stipatus ur­bem intravit, tantumque in Ecclesia exceptus a Clero est. Unde intelligi potest, quo statu res quoad Religionem jam tum fuerit etiam Norim- bergae. Fridericus Elector Saxoniae, ne in Lega­ti congressum, colloquiumque veniret, Norim- berga se se proripuit. Legatus petebat, et ur­gebat , ut quae sententia constituta a Leone X. Papa , et quod edictum a Caesare, et ab Con­ventu Imperii factum esset in Lutherum, ejusque asseclas, exeeutiouj daretur. Germani autem ite­rum

Next

/
Thumbnails
Contents