Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

ins , et vini in corpus, et sanguinem Christi con­versione , quae in Ecclesia Catholica Transubstan- tiatio dicitur , et solummodo ea ratione dicebat praesentem, qua calor est in ignito ferro, et vi­num in dolio. Carlostadius vero negavit penitus Christi praesentiam in Eucharistia, verba : Hoc est corpus meum sic sumendo , ut per pronomem Hoc Christus seipsum , non panem designaverit. Carlostadium in hoc secutus est, etiam Zwinglius, et Calvinus, in verbis Christi illis, per Corpus so­lam commemorationem Corporis intelligendo. Dum Lutherus ipse apud Florimund. Raymund, lib. 2. cap. 10. diversas sententias eorum, qui tunc in reformatione laborarunt, de iisdem verbis Chri ­sti recensuisset, Hide quaeso , ait, quam aperte diabolus nobis illudat. Lutherus Carlostadium id­circo tamen ita insectatus est, ut is lino anno post etiam Wittemberga fugere coactus sit, quam­vis sibi quoque in hoc illusum a diabolo dixerit. Attamen erat quidpiam, cujus incepti, atque Lu- thero praerepti Carlostadius Lutherum etiam lauda­torem habuerit. Erat ille Sacerdos, et Archidiaconus Wittembergensis, primusque omnium, qui e Sacer­dotibus, et monachis, cum se in castra Lutheri con­jecissent, uxorem duxerat publice. NamhocAugu- stiniani Wittembergenses, et multi alii monachi jam fecerant, sed tantummodo adhuc furtive. Instar triumphi celebratae sunt hae nuptiae C^rlostadii, atque in earum laudem, et gratiarum actionem , quod tantum boni assecuti essent per suam refor­mationem , ut jugum etiam Sscerdotes, et mona­chi exuerint continentiae, quo ante premebantur, Missa sit singulariter ab ipsis composita. Missas enim solummodo privatas abrogaverant , in qui­bus nemo alius praeter Sacerdotem communica-* ret, Anno i5a3. ipso Parasceves die, quo Passio Chri­4o Instil. Hist. Heel. Pars H. v

Next

/
Thumbnails
Contents