Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
32 Instit. Hist, Eccl. Pars V. $• 7Lutheri propositiones Romce damnantur. In cujus vicem Lutherus IVit tenth erg ce publice comburit Jus Canonicum. Comitia Imperii IVormatiensia. Adhuc aliquantisper etiam postea gerebat se Lutherus velut venerabundum Romani Pontificis?, cui etiam librum suum nuncupavit de Libertate Christiana. Insperserat autem et hunc suis erroribus. Nam in eo docet, et adstruit, solius Fidei necessitatem ad salutem absque bonis operibus. At vero postquam audivit e suis propositionibus unam, et quadraginta esse Romae damnatas ab Leone Papa , abjecit omnem modestiam, seque posuit ad convellenda omnia instituta Ecclesiae Catholicae , atque huic jam aperte bellum indixit tam suis concionibus quam libris, quos composuit permultos, plenos fellis, et acerbitatis in Romanum praesertim Pontificem. Cui, ut quasi par pari referret, ob suas ab illo damnatas propositiones , codicem Juris Canonici Wittembergae publice in foro igni cremavit, unaque ipsius Leonis bullam, habentem illarum propositionum condemnationem. Ad hoc faciendum stimulabatur eo etiam dolere, quod, postquam haec Leonis bulla perlata erat in Germaniam, multis in locis ejus libri publice concremati fuissent. Praeterea assumpto nomine Ecclesiastis Wittembergensis sibi asseruit docendi auctoritatem, a nemine pendentem, dicens, missionem suam esse Divinam, factam specialiter, idque praedicabat de se, ad ludibrium ut credi volebat, omnium Episcoporum, ipsiusque etiam Satanae: quo nomine Summum Pontificém designaverat. Hortabatur omnes , qua con~