Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
fio Instit. Hist. Eccles. Pars. E. dignum: per Concordatum autem, hoc multo expeditius, consentiente etiam Rege, potuerit facere. Hac ratione submovebantur plura etiam alia, quae contingebant in electionibus, illudque maxime, quod cum jus jurandum praemitterent electores de digniore a se eligendo , tamen acti metu Regis ei suffragium dedissent, quem Rex voluisset eligi, etiamsi indignum scirent. Quam- obrem ipse etiam Petrus de Marea lib. 6. cap. 9. de Concord. Sacerd. et Imp. 'illi electioni priori anteposuit nominationem Ptegiam, statutam per Concordatum. Electiones sane Capitulorum ambitu fiebant, inquit, eisque perscepe vim inferebant Regum preces a Pragmatica sanctione approbatae. Hac etiam ratione viam praeclusam esse ambitioni, et simoniae, et finem impositum litibus , quae in Romana curia excitatae prius sint ingentibus sumptibus, ut electionum nuliitas discuteretur. Die 16. Mart. i5i7. ultima habita est sessio ad ea, quae prius acta erant, et decisa, confirmanda. ■ $• 4Concilium Lateranense E. pollet auctoritate Concilii generalis, et oecumenici. Concilium hoc Lateranense V. et generaliter inr dictum fuit, atque convocatum ab Julio Papa, ac deinde, dum jam ageretur, ipsum se generale semper professum est. Huic praesedit ipse Romanus Pontifex, primum Julius, deinde Leo. ConveneruntEpi- scopi 114. et ia quibusdam sessionibus affuerunt etiam aliquantulo plures. Quo numere Episcoporum major nec in aliis omnibus erat generalibus concili-