Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

partem sollicitudinis nostras assumptos fuisse, quo­rum honor, et sublimitas teste Ambrosio, nullis potest comparationibus adaequari: Religiosos etiam in agro Dominico pro Christianae Religionis de­fensione, et ampliatione complura fecisse, ac ube­res fructus protulisse , et in dies singulos pro­ferre: Itaque par esse, ipsos inter se pacis vincu­lo, ac fraterna charitate, et unitate conjungi, ut eorum concordi doctrina , et mutuis operibus uberiores in Ecclesia Dei fructus proveniant , et Religiosis jura concessa illaesa conserventur: sin autem per Romanos Pontifices, et Sedem Apo- stolicam his aliquid concessum esset in Episcopo­rum laesionem, hujusmodi concessiones se in sub- sequentibus duxisse moderandas. Unam esse re­gularium, et secularium Praelatorum, et subdito­rum exemptorum, et non exemptorum universa­lem Ecclesiam: igitur decere eos, qui ejusdem corporis sunt, unius etiam esse voluntatis, nec conveniens esse, alterum in alterius injuriam pro­silire. Ludovicus XII. Rex Galliae a. 1515. vita fun­ctus est. Franciscus I. gener ei successit in regno. In locum abrogatae Sanctionis pragmaticae hic iniit cum Leone Pontifice aliam ad gubernanda negotia Ecclesiastica rationem in Gallia. Haec cum prius Bononiae tractata, et conclusa fuisset coram inter Leonem, et Franciscum, in sessione 11. Concilii lecta deinde et promulgata est, quod Concorda­tum fuit appellatum. Per hoc jus eligendi Episco-! pum, quod erat penes Capitula Canonicorum de­siit, et Regi datum est jus nominandi successo­rem ad beneficium vacans, idque intra menses sex a die, qua Sedes vacare coepit: quem sibi oblatum si Romanus Pontifex confirmasset, obti­ne­l8 Instit. Hist. Eccles. Pars. H.

Next

/
Thumbnails
Contents