Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

mam Cromvelum simm fecit vicarium in Spiri­tualibus , hominem laicum (prorsusque apte, si­quidem et ipse Henricus, Ecclesiae Anglicanse Pa­pa , fuerit laicus) et literarum prorsus rudem. Tonsor fuitopificio, et in servitio aliquamdiu Vol- saei Cardinalis , et Archiepiscopi: ab hoc didicit, ire in eam partem, in quam aura flaret, perve- nitque in notitiam aulae. Huic Vicario suo Rex potestatem dedit visitandi etiam monasteria: qui vero monachis novas leges, nova instituta prae­scribebat eum in finem, ut dum ista deinde non observata essent, quia nec observari recte pote­rant, ansam reperiret contra hos monachos, qua arrepta illorum etiam monasteria sufferret, ut ho­rum proventus ad se traheret. Idem ab expulsio­ne monachorum e monasteriis, horumque expila­tione insatiabili praedandi cupiditate ulterius pro­cessit. Nam cum vidisset imagines quasdam San­ctorum, itemque monumenta Martyrum in hono­re apud plebem Christianam esse, plurimaque do­naria quotidie ofierri, auctor Henrico fuit, ut omnes Angliáé Sanctorum imagines celebriores una cum memoriis Martyrum, auro, et argento refertis e medio tollerentur, praetexendo idola sufferri. Corraserat itaque Henricus ingentem vim auri, et argenti , aliarumque rerum pretiosarum. Monumentum S. Thomae Cantuarensis Archiepi­scopi erat insigne maxime, et locupletissimum. Hoc vero Henricus non erat contentus depraeda­ri , verum etiam in ipsum Sanctum actus horren­dis furiis est, idque propterea, quod contra Hen- ricum II. Regem Ecclesiae libertatem invicte de­fendisset. Nam hunc quasi viventem in judicium vocavit, et quia citatus se non stiterat, conde­mnavit velut proditorem, et contumacem; dein­de exhumari juss it, et comburi, cineresque spar­gi i34 Institut. Hist. Heel. Pars V,

Next

/
Thumbnails
Contents