Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
iniquum , si Rex de perduellibus sumat supplicium : nec quia clandestino consilio id egit, minus debet valere , quam dum belli dux hosti consilia sua occultat, ut eum opprimat , cujus victoria quoque gloriosior est , si hanc reportet sine jactura suorum. Id, quod in Caroli Regis hocce contra Hugonotas consilio etiam erat. Quibus hoc minus probabatur, censuerunt, Religionem Christianam, utpote mansvetudinis magistram, abhorrere a sui defensione cum adversariorum sangvi- ne. Non habuit autem hunc finem Religionis in hoc suo facto Carolus Rex, qui Hugonotis, etiam postquam eos adversum se rebellantes, et sibi arma inferentes in omnibus conflictibus semper su- perasset; liberum Religionis exercitium concesserat , et ad aequalitatem omnium jurium civilium cum Catholicis posuerat. Quia vero ab his sperare non licebat, ut, qui venia sibi toties concessa, imo etiam beneficiis affecti identidem adversus Regem rebellassent, atque hunc regno spoliare voluissent, satisne causas fuit, ut Rex posset animadvertere in Hugonotas ? Etiamsi sola Religio, ejusque defensio contra Hugonotas, caede, atque sangvine bacchantes in Catholicos , nulla ab his injuria accepta, atque horum Ecclesias , efc omnia quae his sunt sanctissima profanantes, et conculcantes, Regem movisset, ut ultionem sumeret ; tamen nulla injustitia fuisset, siquidem ad Regum munus spectet, Religionem tueri, etiam animadvertendo in eos, qui eam moliuntur corrumpere, atque aliis eripere. Hoc argumentum jam tractatum est supra Partis III. <jj. 44. ubi actum est de introducta inquisitione in haereticos, et dilucidatum tam testimoniis, quam exemplis, ex ipsis etiam Sacris literis sumptis: quid, quod Principum esse jus* atque officium, ipse etiam CalA Sec. XVI. usque ad Sec. XlX. Hl