Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

ío8 Institut. Hist. Eccl. Pars V. gniiis quidquam fieri a victoribua erga victos At vero, quod jam antiquitus in sectis Ariano- rum, Donatistarum, aliorumque plurium videri licuit, quamvis aequali jure sibi concesso cum Catholicis, si fiderent suis viribus, contentos nor fuisse, sed adlaborasse ut Catholicos opprimerent penitus;' ita Hugonotae quoque etiam nunc in Gallia contendebant adhuc ulterius. Ibant fove­re eadem consilia, quae prius, exitiosa non tan­tum Catholica? Religioni , verum etiam Regiae fa­miliae, et regno. Cum igitur Hugonotis stantibus, quorum audacia niteretur Colinii, Condaei (iste filius erat illius Condaei, quem cecidisse in prae­lio , supra demonstratum est) Henrici Navarrae Regis, et Joannae ejus matris auctoritate, et po­tentia ; nulla videretur esse securitas Regi, toti­que familiae Regiae; deventum est ad consilium, omnino vehemens, verum, ut Rex ipse postea declaravit, suffragante etiam Senatu Regio , ne­cessarium sibi, et saluti publicae. Anno 1572. die i3. Augusti nuptiae erant! celebratae Margaritae sororis Caroli IX. Regis cumi Henrico Borbonio Rege Navarrae , cujus jam fa­cta mentio est. His interfuerunt Casparus Coli- nius Thalassiarchus, et Regii exercitus maritimi supremus praefectus, quod idem munus is gerebat etiam apud Hugonotas , et Ludovicus Condaeus, ambo Regii Principes, et Hugonotae. Hoc nupti­arum tempus opportunissimum visum est ad il­lud contra Hugonotas exequendum consilium. Hies huic rei praestituta est quarta, et vigesima ejusdem mensis Augusti, quo festum agitur S. \ Barlholomaei. Militiam ante copiosam Parisios Rex convenire jusserat sub praetextu contra Gui- sios, quasi eorum potentiam sibi suspectam ha­be-

Next

/
Thumbnails
Contents