Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
A Sec. XTIT. usque ad Sec. XVI. 7 i in castro vicino Urbi missi sunt in Carcerem, ubi fame, sili excruciati longum martyrium protraxerunt, quod pro obedientia subierunt: quidam ex his animas afflictas exhalantes ex miseria huius mundi ad Dominum non sine palma martyrii migraverunt. Sic scriptum est a Parisio his ipsis verbis in Historia de Anglia, tametsi Friderici in sua historia sit studiosior. S. Ludovicos Rex, miemadmodom refert Nangius in Gestis ejusdem Ludovici, petiit a Friderico, ut Gallos Praesules dimitteret: quae ejus cum rejecta fuisset petitio, denuo misit litteras, et monuit, ut in statera judicii expenderet ea quae sibi dicerentur, nam regnum Franciáé , non est, inquit, adeo debilitatum viribus, ut se vestris permittat calcaribus perurgeri. Hungáriáé Praesules primum idem iste etiam metus, ne comprehenderentur a Friderico, tardavit, deinde supervenit calamitas, qua Matthias Strigoniensis, Ugolinus Co- locensis Archiepiscopi, Jaurinensis, Transilvani- ensis , Nitriensis Episcopi sublati sunt per Tartarus. Qui post Russiam, Poloniam , Bohemiam, aliasque regiones caedibus, atque incendiis a se devastatam cum in Hungáriám irrupissent, hanc totam ita ad solitudinem redegerunt, ut civitatum, et locorum aedificiis omnibus exustis, incolisque aliis sine discrimine sexus, et aetatis trucidatis, aliis captis, et abductis ii soli remanserint, qui se fuga potuerunt subducere, et in sil-, vis, vel montibus reconditi manere, dum astutia usi Tartari per transfugas Hungaros sparso rumore, de suo jam facto discessu istos quoque e latebris excivissent insatiabili praedandi cupiditate. Ile-