Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
Notitia Patrum. Sunt deinde ejusdem Hieronymi libri pfures alterius etiam argumenti, videlicet De Nominibus Hebraicis, quorum explicat significationem; de Situ, et nominibus locorum Hebraicorum; Hebraicarum Qufestionum in Genesim, de optimo interpretandi genere, et de Scriptoribus Ecclesiasticis, item epistolae permultae, quarum aliae sunt Criticae, quae versantur circa aliquam quaestionem de re in Scriptura sacra: aliae alius argumenti. Vitam quoque scripsit SS. Pauli I. Eremitae, Hilarionis, et Malchi monachorum. Haec genuina. Sunt vero plura etiam ejus nomini supposita , aut etiam interpolata. Talem esse Dialogum contra Luciferianos ostendi Dissertatione mea V. in Selecta grgumenta Hist. Eccl. Tom. I* pag. i84. Dabo nonnulla etiam excerpta ex S. Hieronymo. De Ecclesia : Jn hac igitur Ecclesia permanendum, quae ah Apostolis fundata usque in hanc, diem durat (Adv. Luciferian. pag. 201. Tom. 2. Edit. Farm.) Cum successore Piscatoris ( in epist. ad Damas um Pap.) et Crucis discipulo loquor. Ego nullum primum , nisi Christum sequens, Beati- tudini tuae , id est Cathedrae Petri communione consocior. Supra illam Petram aedificatam Ecclesiam scio. Quicunque extra hanc domum agnum Comederit, profanus est. Si quis in arca Noe non fuerit, perihit regnante diluvio. Idem rursus : Supra Petrum, ait lib. l. adv. Jovinian. fundatur Ecclesia, licet id ipsum in alio loco super omnes Apostolos fiat, et cuncti Claves regni caelorum accipiant - - - tamen propterea inter duodecim unus eligitur, ut capite constituto schismatis tollatur occasio. De Sanctorum Reliquiis , invocatione, et cultu. Nos} inquit, non Martyrum Reti48o