Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

478 Notitia Patrum. afterrent, non Lene facta, adeoque nec idonea ad id probandum , cjuod vellent asserere. Itaque cum jam a juventute sua , quemadmodum supra dictum est, lingvam Hebraeam addidicisset-, po­suit se ad ipsam etiam versionem faciendam , id- que etiam conductis pecunia doctis Hebraeorum, quorum auxilio vocum, et dictionum Hebraica­rum sensum magis assequi posset, Judaeisque prae­cideretur sui receptio ad exceptionem, quam so­lebant facere adversus priorem versionem. In novo autem Testamento ad petitionem Damasi Papae primum qua tuor Evangelia, deinde reliquos etiam omnes libros Graecae fidei reddidit. Com­mentarios Hieronymus composuit in Prophetas omnes, et in Ecclesiastem, quod attinet ad libros Yet. Test, quod vero Novi testamenti, interpreta­tus est Evangelium Matthaei, Epistolas Pauli ad Ga­latas , Ephesios , Titum , et Philemonem. Com­mentarius in omnes Epistolas S. Pauli praeter eam, quae est ad Hebraeos, positus inter Opera S. Hie­ronymi , non ipsius est, verum Pelagii haeresiar­chae. Est ea ratio interpretandi S. Hieronymi, ut dum profert sententias interpretum aliorum, non satis distincte dicat, quid illorum, quid suas sententiae sit in sensu Scripturae. Praeter ista scripsit adversus Montanum, Hei • vidium, Jovinianum, Vigilantium, Pelagium, Lu- ciferianos, eorumque errores: inter quos Rufinus etiam si positus fuerit , non cum ejus injuria fiet. Origenista enim erat, et Pelagii quoque infectus errore: et qui antea amicitiam inierat cum Hie­ronymo , summus deinde factus est illius adver­sarius, et obtrectator. Non placet Hieronymus Prolestantibus ubique, tametsi ejus eruditionem, et Studium, ardoremque Religionis non diffitean­tur ,

Next

/
Thumbnails
Contents