Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

Pontifici cederent, ut sic pecuniae Alexandro sup­peterent, quas Borgiae posset dare. Servum, cui negotium erat commissum secreto, missum essé aliquo ab Alexandro: quo nondum reverso cum idem Alexander, et Caesar potum postulassent; ab alio servo, rei ignaro, utrique nunc ex illa lagena, toxicum habente, esse datum. Alexan­drum inter maximas viscerum convulsiones, et nervorum contractiones post aliquot horas esse sublatum, Caesarem, quia vinum illud, mixtum toxico, cum multa aqua propter aestum biberit, servatum quidem, cura adhibita, fuisse, sed non­nisi post decem mensium gravem infirmitatem convaluisse, cui etiam capilli, ungves , et ipsa culis exaruerint, atque decesserint. Neque ta­men haec narratio certa est. Raynaldus ad a. i5o5* num ii. hoc Alexandro solummodo affictum es­se ad ejus memoriam invidia onerandam docet ex pluribus manuscriptis diariis, quae fide dignissima vocat, unumque horum speciatim profert archi­vi Vaticani, in quo per septem dies, qui Alexandri mortem antecesserunt, quomodo se habuerit, quae curationes adhibitae sint, distincte dicitur et mor­tem non ex veneno, sed e febri, ab aeris impuritate contracta accidisse, et postquam peccata con­fessus esset, Sacramentaque omnia moribundo­rum suscepisset, decessisse septima, postquam infirmatus esset die cum designatione non tan­tum dierum, verum etiam horarum, quid actum in ejus infirmitate sit. Idem diarium testificatur, Caesarem quoque tunc morbo implicitum fuisse, utpote qui insalubrem aerem et ipse hausisset, nul­la tamen ejusmodi gravitate, qualem illi scripto­res, qui memorati sunt, in eo posuerunt; sed qui auctore etiam ipso Volaterrano, eodem loco citato, aerarium Pontificium expilaverit, Vatica­20 * num A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. 46i

Next

/
Thumbnails
Contents