Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
febus, plures ex Italia in Hispaniam fecerant, solennem per continuum triduum instituit supplicationem ad gratias agendas Deo. Tureae autem, qui Hydruntum tenebant, audita MaKometis morte deditionem fecerunt, sub conditione, ut liberi possent abire: quod quamvis promissum ipsis, tamen servatum non est, dum res suas comportantes ad naves deprehensi essent habero puellulas Appulas, indutas vestibus Turcicis, atque has secum voluisse abducere. Itaque retenti vel ut captivi sunt. Naucle in Chronico. j. 54. Innocentius PHI. Alexander PT. Molimina Christianorum contra Tuream. Religionis propagatio in Americam. Post Mahometis obitum inter ejus filios Ba^ jazethem, et Zizimum de successione in Imperio orta contentio est. Bajazethes erat natu major, sed Zizimus natus e Mahomete, jam Sultano, non vero Bajazethes. Hoc materiam disceptationi dederat, dum neuter factione sua destitueretur : ventumque erat etiam ad arma, Zizimus a Bajazethe superatus Rhodum fugit, et se Petro Albussonio magno Magistro Equitum Rhodiorum tradidit: qui illum in Galliam misit, non dubitans futurum, ut a Bajazethe repeteretur, et nisi tradidisset, Rhodum viribus omnibus adgressu- rus esset, Zizimumque occisurus. In Gallia mansit, donec Innocentius VIII. a. i484. Sixto IV. in Pontificatu successisset, qui illum a Carolo VIII. Galliae Rege petiit, et obtinuit. Expeditionem in Tureas eo magis apparabat et ipse, quod huic tem454 Jhstit. Hist. Eccl. Pars TP.