Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
ptam voluntatem gerebat, sed Germaniae Principes discordabant ab eo. Erat Hungária in proximo periculo. Matthias Rex Hungáriáé non tantum nullas suppetias ex Germania, aut aliunde, quemadmodum exspectabat, acceperat, sed etiam bellum ei a Friderico Imperatore illatum est, cui coronam Hungáriáé ereptum ibat. A Gallis etAn- glis nihil spei erat, qui propter aliquot civitates , quas utrique suas esse vellent, bellum inter se habebant. Veneti brevi postea etiam pacem ejusmodi cum Tureis fecerunt, ut his liberum transitum per suas terras, et maria spoponderint, quin et portus suos se se illis aperturos, et praebituros ea, quae ad victum essent necessaria. Rex Hungáriáé Matthias, quo se magis Friderico posset opponere, jam ad inducias ferebatur cum Turei« ineundas. Pius II. quadraginta aureorum millia ei misit in subsidium belli, et duodecim millia equitum ei promiserat, tantumne inducias cum Tureis pacisceretur. Jamque Mahomet Va- lachiam quoque, et Bosniam subegerat, atque Matthiae Regi ultro pacem spoponderat, si juri suo in has provincias renunciasset. Tantum vero abest, ut consenserit, ut etiam, quamvis bello implicitus cum Friderico Imp. esset, se e vestigio verterit ad illas provincias recuperandas: cumque Bosniam recepisset, Mahometem, qui ad eam tuendam protinus accurrerat, adortus eum in terrorem conjecerit, ut relictis impedimentis, et bellicis tormentis , fugerit usque in Macedoniam. Bonßnius Decad. 3. I. 10. Pius II. autem nulli parcebat labori, ut dissidentes Principes ad concordiam revocaret, permoveretque ad arma sumenda contra Tureas. ’ Salis ad hoc spei videbatur esse , eratque ipsi Pio statutum cum classe ire in expeditionem. Vix laborem potuisset per A Sec. XTIT. usque ad See. XVI. 451