Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
rae, quantum pertinet at Oriente in Occidentem ad laudem veri Dei Sabaoth, et magni prophetae Mahometis exterminassem Apud Papiens. Comm. I. 7. Sollicitudinem, quam Eugenius Papa gessit ad comparandas copias, et bellum apparandum adversus Tureas, continuavit indefesso studio Nicolaus V. et slibsequentes Romani Pontifices , ita ut ista cura, et angore confectus Nicolaus in aegritudinem inciderit , et mortuus sit. Alphonsus Borgia Hispanus Cardinalis ei successit a. i455. Is Cardinalibus, cum ad electionem convenissent, praedixerat , se electum ici. Censebant hoc dixisse, desipientem senectute. Ille vero a S. Vincentio Ferrerio Pontificatum habebat sibi praedictum. Callistum IIT. se in Pontificatu nominavit. Statim- que legationibus missis in omnes partes Reges, et Principes orabat, et exstimulabat ad arma adversus Tureas. Classem sedecim navium omni supellectili Pontificia aurea, et argentea conflata, atque terris etiam pro pecunia mutuo sumpta, op- pignoratis , comparavit, et in Orientem misit, eoque successu, ut Mitylenem cum duabus insulis in mari Aegeo Tureis eripuerit amisso uno nonnisi e suis milite. Sed quoniam Deus est, qui non secundum armorum potentiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victoriam 2 Mach. i5. v. 21. idem Pontifex omnes ubique hortabatur ad propitiandum Deum per poenitentiam , precesque indixit in meridie, et vesperi, quae a singulis dicerentur ad sonum campanae, trinam videlicet orationem Dominicam, et salutationem Angelicam, propositis etiam Indulgentiis. Altero post anno cum Mahomet IT. usque Belgradum cum formidabili exercitu venisset ? ab Hungaris duce Joanne A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. 44 i