Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
laum verum, et indubitatum Papam, Vicarium Christi, et verum successorem S. Petri recosno- scerent, atque ipsi, ejusque mandatis plenarie obedirent , idque sub comminatione non tantum poenarum Apostolicae Sedis, verum etiam Sacri Imperii. Decretum hoc Raynaldus in suis Annalibus habet ad a. liiq. num. 17. Hoc decreto perculsi Basileenses, cunctaque Helvetia, Felicem Pseudopapam dereliquerunt, et misso Oratore Romam ad Nicolaum Papam, ad ejus se obsequium, et obedienliam contulerunt, in gratiamque recepti sunt, sublato interdicto, aliisque Ecclesiasticis poenis , quibus Basilea , quod contra Romanum Pontificem cum factiosis stetisset, erat aftecta. Nec jam quisquam Principum erat, qui non Felicem rejecisset, quamvis iste fautores sibi etiam pecuniis, et auro quaesivisset inhaerens obstinate suo umbratili pontificatui. Nicolaus Papa Carolum VII. Galliae Regem oravit, ut dum nulla aliter spes esset ejus pertinaciae vincendae, armis illum adigeret ad Pontificatum, quem sibi arrogabat, deponendum, ut sic schismatis omnes reliquiae auferrentur. Felix antequam eremita factus esset, habuit conjugem, et ex hac superstitem filium Ludovicum, ad quem vehit haeredem transitura erat Sabaudia. Non erat Felix is, qui restitere posset viribus Galliae Regis. Hoc metu , ne sibi eriperetur a Carolo Sabaudia , fractus est, et antequam ventum esset ad dimicationem, oratoribus a Rege Galliae ad se missis, omnia spopondit, et deposuit Pontificatum, quem fucatum, atque vacuum gesserat , edicto etiam facto, quo se abdicavit Pontificatu. Etsi vero gratiam nullam a Nicolao Papa merebatur, qui in abdicatione sua tamen adhuc jactaverit suum Pontificatum, velut legitimum, atque verum quasi A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. 43 3