Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
I J Sec- XIII. usque ad Sec. XVI 431 passis, etiam exsurrexit in auxilium Eugenii Papae adversum Basileenses in suis factionibus , atque schismaticis ausis obstinatos. Ludovicus Delphinus , Caroli YII. illius , quem Eugenius Papa Signiferum creaverat Romanae Ecclesiae cum stipendio aureorum quindecies millium in annos singulos, exercitum duxit contra Basileenses, qui arma ceperant pro defendendo concilio, et Heb» vetios, qui etiam omnes armati concurrerent in defensionem Concilii, atque his devictis, disjecit etiam, et in fugam compulit omnes, qui hoc agitabant concilium. Nec tamen adhuc prorsus desiit. Tam enim Felix antipapa, quam alii etiam plures Lausannam, civitatem ejusdem Helvetiae ad lacum Lemanum , fugitivi se se receperant, et quamvis perpauci, tamen conventicula adhuc instituebant, sub nomine sui Basileensis concilii. Agnoverunt tandem omnes Principes etiam quos deceperat nomen oeeumeniei concilii, quod Basileenses suo concilio tribuerant, et quos in erro-r re tenebant illa decreta in Synodo Constantien- si Sess. 4. et 5. facta de eminentia Concilii su- pra Papam, verum se non dispexisse. Ad hanc autem agnitionem duxit illos eventus iste. Fridericus III. Rex Romanorum Norim- Lergae instituerat totius Germaniae conventum, ut postquam suum Germaniae obsequium tam erga Eugenium Papam, quam Basileense concilium sex mensibus in suspenso tenuisset, deliberarent, cui parti deberent adhaerere. Ad omnem vero dubietatem tollendam existimabant maxime conducens , si Eugenius Basileensibus, atque hi Eugenio reconciliati essent, in concordiamque concessissent, Eugenius paratum ad hoc se praebuit: Basileenses vero istud se facturos negaverunt. AeneI