Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
ex literis Belae IV. Regis ad Innocentiam IV. Papam, in quibus memprat, quanta sollicitudine ipse, ejusque progenitores elaboraverint in revocatione Ruthenorum ad obedientiam Sedis Apostolic*. Hae literae scriptae a. 1252. exstant pariter apud Prayum Annál. Part. I. lib. 4. pag. 291. Anno autem 1491. ut ex diplomate Uladislai IE cognoscitur , proprium etiam, et sui Graeci ritus acceperant Episcopum, cui Sedes Munkácsi- ni data erat, prout et nunc est. Ex Munkacsiensibus Graeci ritus Episcopiis Basilius Taraszovics, cum in communione cum Romana Ecclesia firmanda industrium se apud suos valde exhibuisset, Georgius Rákoczy I. eous- que ipsum afflixit, donec ab communione hac recessisset: eumdemque deinde facti poenitenlem, atque communionem hanc deinde publice iterum professum a. i64o. ab ipsa ara abstraxit, et in carcerem conjecit, ac nonnisiFerdinando III. Rege Hungáriáé agente , libertati restituit. Rakoczius cum omnes in Hungária cuperet suae factioni adjungere, rebellis erga Regem, existimabat, se Ruthenos in sua vota habiturum proniores, si hos a Religione Catholica, quocumque aliorsum egisset. Hinc, quid senserit de Fide Catholica ad subditos etiam , in fidelitate tenendos erga Principem suum, obscurum non est. Cum autem exemplo Basilii Taraszovics ad eamdem defectionem plurimi Ruthenorum inducti fuissent, neque tamen illius etiam poenitentia, et reditus ad Ecclesiam eamdem vim exempli habuisset, anno deinde i64q. opera Georgii Jakussicz Episcopi Agriensis , hi iterum redire coeperunt ad Ecclesiam Catholicam; ad quos revocandos, Joannes Josephus quoque de Camellis, Episcopus Munka4aB Institut. Hist. Eccl. Pars. IV.