Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
V Ipse etiam Franci,scus in Aegjrptum ex Italia navigavit, et Meledino Aegypti Sultano E- vangelium praedicavit, ejusque sc demonstraturum veritatem promisit si rogo accenso, seque hunc ingresso, eumdem etiam ipsius Imani, et Scheiki subire vellent. Imani Tureis vocantur ii, qui Moscheis eorum president, Scheiki, qui ad populum sermones publice habent. Sultano respondente vix futurum ex his aliquem , qui in hanc conditionem ad explorandam Religionis veritatem velit consentire, Ergo »ego, ait Franci- scus, solus intrabo ignem, si promittis te Christianum futurum cum populo tuo, si illaesus ab igne mansero. Nec hanc admisit conditionem, metuens populi seditionem: Franciscum vero dimisit cum multa suae erga eum benevolentiae significatione, rogavitque, ut Deum pre- cetur, ut is ei ostenderet, quam habeat religionem sibi gratiorem. S. Boriaventura in Vita S. Francisci. Etiam pro feminis coenobium, Ec- cle iae S. Damiani contiguum, aedificavit, quod S. Clarae commisit regendum, aeque Virgini Assi- siati, secundum regulam a se pariter pro his compositam. Cum tales etiam permulti fuissent, qui se in disciplinam Francisci tradere cupiebant, sed matrimonio, aliisque impedimentis irretiti, quo minus possent ipsum ingredi Ordinem Minorum; » his quoque prospexit dando talem regulam, ut quamvis manerent extra coenobium , et in pristino vitae suae statu, etiam conjugali, tamen religiosius viverent nec tantu'm viri, verum etiam feminae. Hos appellant Fratres, et sorores de Poenitentia, vel etiam Tertii Ordinis. Si unquam alias, eo tempore magna fuit corruptio morum, illudque vitium, quod S. Paulus ad Ephesios cap. 5. v. 3, scribens, nequidem nominari voluit, A Sec. XIII usque ad Sec. XVI.