Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

et regnum Neapolis, quod jure fiduciario Reges Neapolis a Sede Apostolica habent, in Carolum Ducem Dyrrachii , qui hoc nomine inter Reges Neapolis tertius, secundus vero inter Reges Hun­gáriáé erat, transtulit. Hinc orta contentio est inter eumdem Carolum, et Ludovicum Andega- vensem , Joannis Regis Galliae filium, continua- taque ab Ludovico cum Ladislao Caroli filio. Hac ratione Balthasar Cossa , patria Neapolitanus , ele­ctus Pontifex est, qui se Joannem XXIII. nomi­navit. Ludovicus Andegavensis ab hoc quod vo­lebat , obtinuit: cui militem etiam subsidio mi­serit, ad regnum Neapolitanum sibi asserendum. Ladislaum Joannes XXIII. eo etiam nomine non ferebat, quod Gregorio XII. adhaesisset. Ladislaus idcirco ipsi etiam Joanni XXIII, bellum intulit; et exercitu jam ipsis moenibus urbis Romae admoto adegit, ad regnum Neapo­litanum sibi confirmandum, et insuper ad centum millia aureorum solvenda : ipse tamen sponderet, se deserto Gregorio ad partes Joannis transitu­rum , eidemque fidelitatis sacramentum dicturum. Non fecerat autem hoc sincere, sed incautum stu­debat opprimere, Lrbemque occupare. Nam, dum Joannes, omnesque Romani securos jam se putassent, Ladislaus noctu suffossis moenibus in Urbem irrupit ita, ut vix Joannes sui comprehen­sionem fuga evadere potuerit. Datae in praedam militibus Ecclesiae, eaque licentia exercita, ut ba­silicae Apostolorum in stabula equorum conversa* sint, et milites ex calicibus, quae rapuerant ex Ecclesiis, in tabernis vinum piiblice potaverint, Sacerdotes quoque et Clerici plures contrucidati, virgines et matronae violatae, civesque permulti ex Urbe proscripti, et eorum bona sint occupa-, ta 526 Ins tit. Hist. Eccl. Pars IE.

Next

/
Thumbnails
Contents