Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

Sed si hoe concilium Pisanum non fuit legiti­mum , si caruit auctoritate, si Cardinales, qui hoc convocarunt, ei que praefuerunt, quique de­jecto in hoc concilio Gregorio Papa, alium Pon­tificem elegerunt Alexandrum V. nonnisi schisma­tici erant- consequens erit, nec Alexandrum, nec Joannem XXIII. qui Gregorio vivente suffe­ctus fuit, Alexandro, verum, et legitimum fuisse Pontificem. Omnino haec conclusio facienda est. At vero ii, qui Alexandri pontificatum tuentur dicunt hunc, ut verum Pontificem ab Ecclesia Catholica agnitum esse. Hanc objectionem cum Raynaldus ad a. i4og. num. 80. attulisset, sic ad eam respondit: Eerurri S. Antoninus qui tum vi­vebat, diserte id negat. (Part. 3. Chron. tit. 22. cap. 5. §. 3.) Addidit enim Secundum communem opinionem. Per Cardinales seducti fuerunt et ii, qui ad Pisanum concilium convenerunt, et hoc deinde concilium cum crederetur fuisse generale, induxit alios etiam adhuc multos, ut deserto Gre­gorio susciperent Alexandrum V. Alexandrum V. non fuisse habitum, ut certum Pontificem ab ipsis Pontificibus Romanis probat Ravnaldus etiam inde, quod hi, dum de eo loquerentur, non di­xerint Pontificem absolute , sed cum hac additio­ne: In sua obe dient ia, perinde, ut tempore Pi­sani concilii in morem venerat loqui de aliis etiam Pontificibus, et de ipso etiam Petro de Luna: quin et in Concilio Constantiensi idem iste mos fuit usurpatus. Ad illud argumentum, quod deinde Roderi- cus Borgias, qui a. i4g2. Innocentio VIII. suc­cessit, Alexandrum VI. se nominaverit, quasi, qui se non Sextum , sed Quintum vocare debuis­set , quodque argumentum iisdem est, qui cen­sent 522 Institut. Hist. EccI, Pars IV".

Next

/
Thumbnails
Contents