Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
290 in ejus parte erant, indixitque generale concilium Romam ad diem 1. Novemb. anni subsequent i4o5. Idem de concilio scripsit Universiíati Pa- risiensi, non ignarus quantae liaec praesertim apud Gallos esset auctoritatis. Joannes de Columna, quae Romae erat potentissima familia, dominatum in Urbe voluit occupare, et sub specie illius veteris libertatis, quam Roma habuit florente re- publica , adjutus a Ladislao Neapoleos Rege, seditionem excitavit. Innocentius Pontifex ad Castrum Angeli confugere coactus est. Ludovicus de Melioratis , nepos Innocentii, juvenis animosus indignatus, undecim ex conjuratis, quos comprehenderat, manu sua obtruncavit, eorumque corpora ad plateam ejecit. Quorum caede efferati ceteri aes campanum per totam Urbem pulsarunt, atque omnes ad arma capienda adversum Pontificem, et Clerum concitarunt, quamvis inscien- te Pontifice facta esset caedes illa ab ejus nepote. Pontifex vitaturus periculum clam , et nocte se recepit Viterbiam. Nec tamen conjurati praevalere poterant: sed ii, qui in fide Summi Pontificis ex Romanis manserant Joannem de Columna, et Regem Ladislaum , cujus opibus Joannes nitebatur ex Urbe expulerunt, Innocentium vero Papam revocarunt. Propter has gravissimas turbas Concilium celebrari non potuit, quod fuit indictum ab Innocentio, sed neque mense Majo anni subsequentis ad quem per alias literas Innocentii fuit dilatum. Universitas Parisiensis prona ad procurandam extinctionem schismatis acceptis literis ab Innocentio consessum idcirco instituit. Petrus de Luna unum e suis Cardinalibus nomine Challandinum Parisios misit ad disturbandum hunc consessum. Sed nec Universitas , neque Principes Regii hunc agnoscere volebant legatum, qui veInstitut. Hist. Ec cl. [Pars. IV.